MEMORIENBUCH der ZISTERZIENSER-ABTEI HEISTERBACHOriginaltext
Urk.: 1732-101-01
+Datum: 17.05.1732
Bem. : 17.May
Anno [Mi] 1732 17 Maji obiit Anna Francisca
Prott:
Germana P.Jois Friderici
Urk.: 1731-101R01
+Datum: 18.05.1731
Bem. : 18.May
Anno 1731 18tava Maji post toleratos ex
Apoplexia dolores Rmus et Amplissimus Dnus
Ferdinandus Hartman Abbas <resignatus>
et Jubilarius
Diem ultimum Clausit: qui postquam Sacristae,
Magistri Novitiorum, Culinarij, Prioris
et
Cellerarij officio cum maximo bonorum tem=
peralium in cremento Laudabilissime perfunctus
fuisset; noluit Deus Lucernam poni Sub
modio, sed
super candelabrum ut Luceret omnibus,
qui in
Domo Dei sunt. Hinc pia memoria defuncto
Rmo Dno Abbate Nivardo Wirotti ordinatione
et dispositione divina in Abbatem hujus
monasterij
Electus fuit: quo in munere ita se gessit,
Non ut
dici solet honores mutant mores, sed fuit
vir
(S.102) vere humilis et pauper, quia orphanorum
et pauperum pater humilis quia non tantum
humilitatis et patientia Sed et variarum
virtutum
exemplis fratribus et filijs praefuxit,
quem
ab eis amara mors. Separavit Zuare non
imme
rito talis Pater in memoria habendus qui
inter astan
tium fratrum prees animam suam Creatori
Suo
reddidit et á sanctis Angelis inter
numerum beatorum
receptum Speramus Cujus anima requiescat
in
sancta pace Amen. Locum Sepulchri obtinet
versus Altare Beata M Virginis ante
chorum
Anno aetatis 77 profess:57 Sacerdotij:53
Urk.: 1759-102-01
+Datum: 18.05.1759
Bem. : Anno 1759 obiit Praenobilis
Dominus Ferdinandus
Adolphus Stam Consul Lincensis Monrio nro
affiliatus, qui ad ornatium Ecclesiae nostrae
legavit
100 Imperiales.
Urk.: 1448-102R01
+Datum: 19.05.1448
Bem. : 19.May
Obiit piae memoriae venerabilis in Xto
Pater Dns, D. Christianus
de Sigbergh, Abbas et fidelis dispensator
huius Monasterii ultra 37 annos
in uteoque statu; Atque huius loci ac Monasteriorum
Montis S.Walburgis,
Monialium in Seina, et vallis gratiae devotus
Reformator, praecipuusque
Pauperum Consolator. Anno 1448. Sepultus
in Domo Capitulari.
(s.Brunsch: S.375)
Urk.: 1578-103-01
+Datum: 20.05.1578
Bem. : 20.May
Obiit Nonnus Christianus Steael, Culinarius
huius loci, postmodum
Confessor in Blatzheim, 1578
Urk.: 1613-103-02
+Datum: 20.05.1613
Bem. : Eadem die obiit devotus Pater
Petrus Menckes ex Ahrweiler, Subprior
et Magister Novitiorum huius loci, vir
magnae Spei, nisi praematura Mors
illum rapuisset. Scripsit Regulam S.Benedicti,
quae servatur in domo Capi=
tulari, item Librum Epistolarum pergameno,
et plura alia. 1613
Urk.: 1679-103-03
+Datum: 20.05.1679
Bem. : Anno 1679 in ipsa vigilia
pentecostes intra 2dam et 3tiam pomeri=
dianam placide in Domino obdormivit R.P.Hermannus
Waldtman Coloniensis
Monachus et Sacerdos.
Urk.: 1724-104-01
+Datum: 21.05.1724 21.30h
Bem. : 21.May
Anno Dni 1724 hac 21ma Maji Nonam inter
et decimam Noctio
post septem annorum patientissime toleratam
infirmitatem oibus Ecclesiae
Sacramentis mature praemunitus inter Astantium
Confratrum preces
Hydropisi extinguitur Religiosus frater
fr. Petrus Gotten Treverensis,
Monachus Anno aetatis 49no Professionis
12mo aia ejus requiescat
in pace.
Urk.: 1414-104R01
+Datum: 22.05.1414
Bem. : 22.May
Obiit Nonnus Hermannus Gerresheim, Confessor
in Gevelsberg. 1414
(s.Brunsch: S.394)
Urk.: 1412-105R01
+Datum: 23.05.1412
Bem. : 23.May
Obiit Joannes de Siberg, Monachus, Sacerdos
et Sacellanus. 1412
(s.Brunsch: S.394)
Urk.: 1501-106-01
+Datum: 24.05.1501
Bem. : 24.May
Obiit P.Godefridus Nidecken, Sacerdos et
Monachus, et Sacellanus
in valle gratiae. 1501
(Brunsch: S. 306, 399 Gottfried Videcken!?)
Urk.: 1679-106-02
+Datum: 24.05.1679
Bem. : item Anno 1679 R.P. Bernardus
Ödinghoven <Coloniensis> Monachus et
sacerdos, pro tempore Pastor et Confessarius
in GrawenRheindorff
ubi et sepultus supremum indicii dum exspectat.
Urk.: 1707-106-03
+Datum: 24.05.1707
Bem. : Anno 1707. hac die obiit in
valle S.Petri R:P:
Guilielmus Schmitz Flerzheimensis, hujus
Mnrii
professus, postquam Priorii ac Cellerarii
officio
successive, solertissime perfunctus fuisset.
Anno
aetatis 63. professionis 44. Sacerdotii
38. in ambitu
ad dextrum Capituli introitum Sepultus.
Urk.: 1543-107-01
+Datum: 25.05.1543
Bem. : 25.May
Obiit Nonnus Joannes Wolqum de Colonia,
Monachus et Sacerdos,
Cellerarius in Bonna. 1543
Urk.: 1616-107R01
+Datum: 26.05.1616
Bem. : 26.May
Anno 1616 obiit P.Stephanus Ens Confessarius
in Ziessendorff
ubi etiam sepultus quiescit.
Urk.: 1613-107R02
+Datum: 26.05.1613
Bem. : Anno 1613 hac die obiit R.P.Hubertus
Schüller hic sepultus
Urk.: 1???-108R01
+Datum: 27.05.1???
Bem. : 27.May
Obiit Tilmannus de Duisternaw, Colonus
noster in Wintermullen,
qui nobis ibidem usque ad mortem fideliter
servivit; insuper eo centum
marcas Monasterio legavit. (Jahr fehlt)
Urk.: 1614-109-01
+Datum: 28.05.1614
Bem. : 28.May
Obiit Nonnus Petrus Üdorff sacerdos
et Monachus 1614
Urk.: 1721-110-01
+Datum: 29.05.1721
Bem. : 29.May
1721 obiit
Honestissima matrona Anna Maria PhingsHorns,
Filia Consulis, germana confratris nostri
Henrici
Phingshorn. Relicta vidua Domini Mörckens,
sapientissimi magistratus coloniensis post
DDnos
consules primarii officiatoris, vulgo Stimmeister.
Urk.: 1573-110R01
+Datum: 30.05.1573
Bem. : 30.May
Obiit Nonnus Petrus Gebauer ex Vilich,
Confessor Monialium
in Seina Colonia. Anno 1573
Urk.: 1649-110R02
+Datum: 30.05.1649
Bem. : Eodem die obiit post longam
infirmitatem Nonnus Joannes Reusch
sacerdos et Senior huius Monasterii. Marcoduranus
1649
Urk.: 1483-111R01
+Datum: 31.05.1483
Bem. : 31.May
Obiit P.Joannes de Breitbach Monachus et
Sacellanus in Schweinheim
Anno 1483 (s.Brunsch: S.113,397)
Urk.: 1674-112-01
+Datum: 02.06.1674
Bem. : 2.Juny
Obiit Anno 1674 2da Juny Admodum Reverendus
Dominus
Johannes Georgius Fabritius, Archidiaconalis
Collegatae Ecclesiae
Ss Cassii et Florentii Martyrum intra Bonnam
Canonicus, Senior
et Scholasticus, cum vixisset annis 71.
qui Anno 1658 (1638?) a
Reverendissimo Domino Francisco Schaeffero
Abbate capitulariter
ad Ordinis confraternitatem admissus, affectum
erga nos benevolum
diversorum librorum donatione testatum
reliquit.
Urk.: 1516-112R01
+Datum: 01.06.1516
Bem. : IUNIUS
1.Juny
Obiit Nonnus Jacobus de Bonna, Monachus
et Sacerdos, duorum
Venerabilium D.D.Abbatum Wilhelmi et Petri
Capellanus. 1516
Urk.: 1642-113-02
+Datum: 02.06.1642
Bem. : Eadem die obiit Anno 1642
R.P.Petrus Sollerius Confessarius
in Zießendorff, ubi sepulturae locum
obtinet.
Urk.: 1699-113-03
+Datum: 02.06.1699
Bem. : Item obiit Anno 1699 honesta
Matrona Catharina
Schieffers dicta Satius, Soror confratris
nostri Engelberti
Schieffer, et ad Stum Jacobum Coloniae
sepulta quiescit.
Urk.: 1743-113-04
+Datum: 02.06.1743
Bem. : obiit Anno 1743 Henricus Den
Dick Laicus
Conversus Monrii hujus Sartor
Urk.: 1733-114-01
+Datum: 03.06.1733
Bem. : 3.Juny
3tia Juny 1733 obiit Colonia ex parochia
Sti Christophori
perhonestus Dominus Joes Henricus Büffens
affinis Confratris
nostri Adami Lingens.
Urk.: 1757-114R01
+Datum: 04.06.1757
Bem. : 4.Juny
Obiit hac die anno 1757 in Flerzheim Perhonestus
Adolescens Arnoldus
Frembgen frater germanus R.P.Benedicti
Frembgen, et avunculus
fratris nostri Antonii Fischenich
Urk.: 1???-118R01
+Datum: 09.06.1???
Bem. : 9.Juny
Obiit Christina Wisweck ex Reimbach, quae
legavit Nobis plusquam centum
florenos aureos et alia multa bona nobis
fecit. (Jahr fehlt)
Urk.: 1???-118R02
+Datum: 09.06.1???
Bem. : Item obiit Sybilla Giers ex
Flerzheim, quae dedit nobis 6 maldeta? filigrinis. (Jahr fehlt)
Urk.: 1???-120R01 12.06.1
+Datum:
Bem. : 12.Juny
Hac die, Honesti Viri, Petrus, Tilmannus,
et Joannes cognomento Hammecher
cum uxoribus suis, Parentibus, Filiis,
et Consanguineis, Ordinis et Monasterii nri
Fraternitati annumerari et asteribi? humiliter
petierunt, et dademus Conventui
nro Florenum.
Urk.: 1???-120R02
+Datum: 12.06.1???
Bem. : Item obiit Reverendus Dnus
Gerhardus Holderman Canonicus St. Cassii et Florentii
Collegiata Ecclesiae Bonnensis, qui dedit
nobis florenum. (Jahr fehlt)
Urk.: 1532-122-01
+Datum: 14.06.1532
Bem. : 14.Juny
Obiit Nonnus Bernardus Nitart, Bonnensis,
Confessor in Rheindorff
Anna 1532
Urk.: 1759-122-02
+Datum: 14.06.1759
Bem. : Item obiit ao 1759 Perhonestus
vir Joannes Wilhelmus
Fischenich Patruus confratris nostri Antonii
Fischenich
Urk.: 1445-123-01
+Datum: 15.06.1445
Bem. : 15.Juny
Anno 1445 obiit Nonnus Richardus Sacerdos
et Monachus in
Heisterbach, Confessarius in Porta Coeli
alias Sweinheim.
(s.Brunsch: S.396)
Urk.: 1630-123-02
+Datum: 15.06.1630
Bem. : Anno 1630 obiit Nonnus Joannes
Grieffrard de Colonia
Senior pro hunc? conventus nostri anno
aetatis suae plas mirque?
Septuagesimo quinto Sepultus in Coemiterio
claustri
Urk.: 1640-123R01
+Datum: 16.06.1640
Bem. : 16.Juny
Ao 1640 die 16 Juny obiit honestus vir
in Flertz=
heim Scabinus Leo Burbell Parens Confratris
nri P Dionysii Burbell cuius aia requiescat
in pace.
Urk.: 1756-123R02
+Datum: 16.06.1756
Bem. : Anno 1756 hac die honesta
Matrona
Eva Webers dicta Platfues Soror Confris
nri
Roberti Weber
Urk.: 1571-124R01
+Datum: 17.06.1571
Bem. : 17.Juny
Obiit Fr.Bernardus Ohrtt ab Hagen, Novitius,
Anno 1571
Urk.: 1???-124R02
+Datum: 17.06.1???
Bem. : Item obiit in Monasterio Schweinheim
Reverenda Dna Abbatißa,
Sophia de Putzfelt, quae se Conventus nri
precibus in extremis commendari
humillime petiit. [Anno] (Jahr fehlt)
Urk.: 1681-124R03
+Datum: 17.06.1681
Bem. : Anno 1681 obiit honestissima
Matrona ac Domina
Gertrudis Fitzerß <aetatis 81>
Mater Confratris nostri Patris
Stephani Eck
Urk.: 1651-125-01
+Datum: 18.06.1651
Bem. : 18.Juny
Obiit Nonnus Joannes Schleusgen, Marcoduranus,
Confessor in Zeißendorf,
et valle Gratia ac demum huius loci Cellerarius
vigilantissimus
Anno 1651
Urk.: 1739-126-02
+Datum: 19.06.1739
Bem. : Anno 1739 obiit perhonestus
vir Matthias Raderschardt Patruus
confratrum nostrorum Fr.Wilhelmi et Fr.Bartholomaei
Raderschardt. Requiescat in pace.
Urk.: 1???-126R01 20.06.1
+Datum:
Bem. : 20.Juny
Pro fraternitate Ordinis Gerlacus et Sibilla
uxor eius, et Maria Hennes
dederunt tres solidos.
Urk.: 1???-126R02 20.06.1
+Datum:
Bem. : Item Tilmannus et Sophia,
et Elisabeth, et earum filii dederunt tres solidos.
Urk.: 1665-126R03
+Datum: 20.06.1665
Bem. : Hac eadem die obiit venerabilis
Pater Nonnus Nicolaus Putz Marcoduranus
Prior olim Loci S.Maria, [ac] Senior et
Sacerdos Jubilarius huius loci. 1665
Urk.: 1???-127R01 21.06.
+Datum:
Bem. : 21.Juny
Ad fraternitatem ordinis et huius Conventus
admissi sunt Joannes et
Henricus Bütgens, eorum Filii, Parentes
et Consanguinei eorum,
qui dederunt nobis marcam unam et dimidiam
et 2 solidos.
Urk.: 1672-127R02
+Datum: 21.06.1672
Bem. : Ao 1672 Hac die in monrio
Monalium in GrawenReindorff obiit Nonnus
Gerhardus Fechell <Reimbacensis> dicti
loci confessarius ac Pastor huius loci pfessus
postquam multis annis Parochiam in Geistingen
laudabiliter
?rexisset. aetat: 52. Professio 30. Sacerdotii
25.
Urk.: 1621-128-01
+Datum: 22.06.1621
Bem. : 22.
Anno Domini 1621 obiit Reverendus Pater
Hubertus Schleiden
professus Heisterbacensis, et Confessarius
Vallis Gratiae ibidemque
sepultus.
Urk.: 1654-128-02
+Datum: 22.06.1654
Bem. : Anno 1654 obiit coloniae spectabilis
vir Paulus Eck aetatis 43
Parens confratris nostri P.Stephani.
Urk.: 1705-128-03
+Datum: 22.06.1705
Bem. : Anno 1705 obiit Fr. Jacobus
Heustadt, Novitius, Germanus
frater Confratris nostri P. Maximiliani.
Urk.: 1519-129-01
+Datum: 23.06.1519
Bem. : 23.Juny
Obiit Christianus de Dudenstorff, famulus
et vinitor noster, qui Nobis
ad fraternitatem dedit 4 Marcos et 4 Solidos.
Anno 1519
Urk.: 1261-129-02
+Datum: 23.06.1261
Bem. : Obiit IX Kalendas July Venerabilis
Dominus Gerardus 4tus Abbas huius
Monasterii in domo Capitulari Sepultus. (Jahresangabe
fehlt, lt. Brunsch 1261 gestorben, s.S.362/363)
Urk.: 1754-129R01
+Datum: 24.06.1754
Bem. : 24.Juny
Anno 1754 obiit Lincii Spectabilis et perhones-
tus vir Petrus Nohn Affinis confris nri
Arnoldi.
(Damit ist wohl Arnold Stemmeler gemeint)
Urk.: 1???-130R01 25.06.
+Datum:
Bem. : 25.Juny
Ad fraternitatem ordinis et huius Loci
Reinerus Rahts, Schultetus
noster in Flertzheim, uxor eius Metza et
Filii eorum dederunt
Nobis 5 marcas.
Urk.: 1???-130R02 25.06.
+Datum:
Bem. : Item tempore dedicationis
Ecclesiae nrae dederunt Conventui Caecilia
ex AltenBödingen cum viro suo dicta
Johan Jacobs, Item Filius eorum
Joannes pro se et haeredibus suis duem
albos.
Urk.: 1???-131-01 26.06.
+Datum:
Bem. : 26.Juny
Pro Fraternitatem Ordinis et huius Monasterii
impetranta Henneß Schragr?
et uxor eius Adelheidis; Item Johannes
Prick, Filius eius cum uxore sua
Christina dederunt 5 Marcas pro quodem
ornamento Summi altarii.
Urk.: 1???-131-02 26.06.
+Datum:
Bem. : Item Gertrudis Conrats, et
filia eius Kunegundis pro fraternitate
dederunt 5 marcas.
Urk.: 1633-132-01
+Datum: 27.06.1633
Bem. : 27.Juny
Anno 1633 obiit Gerardus Meinradt Civis
<et ?12vir> Bonnensis, Pater
Confratris nostri P.Godefridi Meinradt
Prioris.
Urk.: 1724-132-02
+Datum: 27.06.1724
Bem. : Anno 1724 obiit Honesta et
Devota Margaretha Westhovens
Relicta Vidua D.Wermeskirchens civis et
senatoris Coloniensis
soror senior F:Henrici Westhoven.
Urk.: 1???-132R01 28.06.
+Datum:
Bem. : 28.Juny
Confraternitatis Ordinis aßeribi
postularunt Christina quadam cum Marito sua
et legitimus, et Parentibus; Tilmannus
von Kippenhan cum uxore et liberis;
Tilmannus von Bosenroht. Petrus Hohs et
uxor eius. Hermannus Peltzer,
cum Maria uxore, et Petro filio eorum.
Item Sibertus Schultetus in
Geistingen cum uxore sua Gertrude.
Urk.: 1???-132R02 28.06.
+Datum:
Bem. : Item tempore dedicationis
admissi sunt ad ordinis fraternitatem
Joannes Metz uxor eius et filii. Hermannus
Lutger cum uxore.
Margareta Korff. Tilmannus Rutscheidt cum
uxore. Laurentius quidam
cum Parentibus. Item Margareta quidam cum
Parentibus. Agnes et maritus
eius. Henricus et Filii. Item Adam cum
Parentibus. Godefridus Rösgen.
Joannes Becker cum Parentibus. Item Elsa
et Leisa. etc.
Urk.: 1706-133R01
+Datum: 29.06.1706
Bem. : 29.Juny
Anno 1706 in Monasterio Porta Coeli, vulgo
Schweinheim, calculi doloribus, et accedente
malig=
na febri fatis cessit Adm Rdus P: Jacobus
Scheif=
gen, huius Mnrii professus, ac dicti loci
confessarii
aetatis 56. Profess: 30. Sacerdotii 26.
ibidem Sepultus
Urk.: 1???-134-01 30.06.
+Datum:
Bem. : 30.Juny
Ad fraternitatem Ordinis admißi sunt
tempore Dedicationis Petrus
von Luithausen uxor eius Maria et Haeredes
eorum. Item Kunegundis
Endten et Soror eius Margareta. Item Simon
von Ruitscheit, Gudula
uxor eius cum filiis. Item Heinricus Keßel,
cum uxore sua Agnete et
legitimis suis. Item Petrus von Bochholtz
cum Elizabeth uxore.
Christianus [zum] Schumacher et Catharina
uxor. Petrus zum Steg
cum Agnete uxore et legitimis suis. Item
Petrus Entenbein cum uxore
sua Christina et liberis. Henricus zum
Kolffen et Catharina eius
uxor. Item Kunegundis et Margaretha Endten
sorores, qui dederunt
septem albos. Item Elizabeth Famula domicelli
de Leyrs, cum Paren=
tibus et Consanguineis, qui legaverunt
nobis 3 albos rotatos.
Item Bela de Flertzheim cum suis dedit
nobis 4 Marcas.
Urk.: 1483-135-01
+Datum: 01.07.1483
Bem. : IVLIVS
1.July
Obiit Fr.Thomas Diaconus Hospes, Profeßus
in Valle Dei. 1483
(Brunsch: S.111)
Urk.: 1419-135R01
+Datum: 02.07.1419
Bem. : 2.July
Obiit Nonnus Joannes de Colonia, dictus
Krufft, Confeßor in Seien.
Anno 1419. (s.Brunsch: S.395)
Urk.: 1583-135R02
+Datum: 02.07.1583
Bem. : Obiit item P.Joannes Bonnensis
dictus de Lapide, Sacerdos et
Monachus. Anno 1583
Urk.: 1702-135R03
+Datum: 02.07.1702
Bem. : Anno 1702 obiit 2da July honoratus
vir
ac bnius? bonus? Jacobus Schieffer, aetatis
50,
Germanus frater confratris nostri Engelberti
Schieffer.
Urk.: 1745-135R04
+Datum: 02.07.1745
Bem. : Anno 1745 obiit hac die Rdus
Pater
Benedictus Frembgen Monrii hujus
Granarius. Avunculus Confratris nostri
Antonii
Fischenich
Item Anno 1 (Eintragung angefangen, aber
dann auf die nächste Seite geschrieben)
Urk.: 1753-136-01
+Datum: 02.07.1753
Bem. : Anno 1753 2.July obiit honesta
Matrona
Catharina Martins dicta Egenolffs
Germana Soror Confratris nostri
Georgii Martin.
Urk.: 1549-137-01
+Datum: 04.07.1549
Bem. : 4.July
Obiit Christianus de Dußeldorff,
Praebendarius nr. Anno 1549.
(Die nachfolgende Eintragung wurde gestrichen,
weil sie zum 4.Juni gehört: Tod von Arnold Frembgen. Der Text stimmt
völlig überein)
Urk.: 1???-138-01
+Datum: 05.07.1???
Bem. : 5.July
Obierunt in Dottendorf Hennes Kech et Christianus
Kech, qui
pro se, uxoribus et Consanguineis suis
dederunt Conventui 27 marcas
et duos solidos.
Urk.: 1555-138R01
+Datum: 06.07.1555
Bem. : 6.July
Obiit Nonnus Leo Pastor in Flertzheim,
Monachus. 1555
Urk.: 1431-139R01
+Datum: 07.07.1431
Bem. : 7.July
Obiit Nonnus Mattheus de Widdich Monachus,
Confeßor
in Rheindorff. 1431 (s.Brunsch: S.395)
Urk.: 1674-139R02
+Datum: 07.07.1674
Bem. : Anno 1674 obiit in Parochia
nostra Flertzheimensi R.P.
Joacobus Broichausen professus Heisterbacensis,
Sacerdos,
aetatis sua 60, Sacerdotii 35, assumpti
habitus 48.
postquam paterna successive sollicitudine,
non mercenarius, sed
Pastor verus Parochianis in Flertzheim,
Waldorff, et Ober=
dollendorff annis fere 30 praefuisset.
Anima ejus requiescat in pace.
Urk.: 1740-140-01
+Datum: 08.07.1740
Bem. : 8.July
Anno Domini 1740 hac die omnibus
Ecclesiae Sacramentis rite praemunitus
pie
et placide obdormivit in Domino <Marcoduri>
perhonestus
Vir Theodorus Keller Parens Confratris
nostri
P.Theodori Keller.
Cujus anima requiescat in pace.
Urk.: 1549-141-01
+Datum: 09.07.1549
Bem. : 9.July
Obiit Petrus dictus de Capellen Coloniensis,
Praebendarius nr. 1549
Urk.: 1756-141-02
+Datum: 09.07.1756
Bem. : Obiit hac 9na July 1756 Helena
Theresia
Blesens Soror velata in Marienforst Soror
Confris nri Josephi Blesen.
Urk.: 1560-142R01
+Datum: 11.07.1560
Bem. : 11.July
Obiit Reverendissimus ac Praenobilis Dns
D.Joannes à Leyen,
huius Monasterii Abbas, sepultus in Capitulo.
1560
Urk.: 1732-142R02
+Datum: 11.07.1732
Bem. : Anno 1732 obiit Linzii honesta
Matrona
Maria Jacoba Caldenborns dicta Stemmelers
Noverca Fr. Arnoldi Stemmeler.
Urk.: 1743-142R03
+Datum: 11.07.1743
Bem. : Anno 1743 obiit Joannes Blesen
Laicus
conversus Monrii hujus Hortulanus.
Urk.: 1494-143-01
+Datum: 12.07.1494
Bem. : 12.July
Obiit Pater Tilmannus de Wipperfürt
Monachus et Sacellanus
in Seyna. Anno 1494
(Brunsch: S.113, 305, 398)
Urk.: 1???-144R01
+Datum: 14.07.1???
Bem. : 14.July
Obiit Fidelis Nobis Martinus Borbonius
Organista et
Praebendarius nr.
Urk.: 1679-145R01
+Datum: 15.07.1679
Bem. : 15.July
Obiit Anno 1679 Rdus Pater Edmundus Roesen
Cellerarius huius
Monasterii: aetatis suae anno 50. Sacerdotii
16. posteaquam munere
Cellerarii in quartum annum perfunctus
fuisset. Sepultus in claustro Capituli.
Urk.: 1519-146-01
+Datum: 16.07.1519
Bem. : 16.July
Obiit P.Tilmannus ex Vilich. Monachus,
Sacerdos et Infir-
marius. Anno 1519.
(Brunsch: S. 104, 384)
Urk.: 1727-147-01
+Datum: 17.07.1727
Bem. : 17.July
Obiit hac die Anno 1727
Honestus Vir Henricus Cürten Civis
Coloniensis <ao aetat. suae 73> Parens cfris nri
P. Roderici Cürten.
Urk.: 1751-147-02
+Datum: 17.07.1751
Bem. : Obiit hac die Godefridus Öppen
Vicarius ad S. Gereonem
Colonia 1751. ao aetatis 51. cfratris nri
Adamo Lingens
Frater.
Urk.: 1608-147R01
+Datum: 18.07.1608
Bem. : 18.July
Obiit pia memoria Georgius Kech ex Friestorff,
Parens P. Chri-
tiani Kech Monachi nostri. Anno 1608.
Urk.: 1735-147R02
+Datum: 18.07.1735
Bem. : Obiit Anno 1735 hac die Honesta
Matrona
ac devota Sophia Saurs dicta Mengelbergs
Mater confratris nostri P. Augustini Mengelberg.
Urk.: 1721-148R01
+Datum: 19.07.1721
Bem. : 19.July
1721 obiit Honesta vidua Maria Westhovens
dicta Lintlaw, soror patris Henrici Westhoven.
Urk.: 1646-149-01
+Datum: 20.07.1646
Bem. : 20.July
A. 1646 die 20 Julii obiit honesta mulier
et pau=
perum summa amatrix Anna Hamechers Confra=
tris nri P: Dionysii Büchells Mater
aia illeus
in Dno quiescat.
Urk.: 1674-150R01
+Datum: 22.07.1674
Bem. : 22.July
Anno 1674 22 July obiit placidissime, inter
confratrum suorum
preces, Adm Rndus Pater ac dilectus nobis
Confrater P.Gerardus
Frembgen monasterii nostri Heisterbacensis
professus sacerdos, Ao
aetatis suae 48, professionis religiosa
29 sacerdotii 25 postquam in
dicto professionis suae loco annis 5 et
in Monasterio loci S.Maria alias
Marienstadt 9 annis vigilantissimi Prioris
officio summa laude perfunctus
fuisset, ac demum cursum vitae in paterna
sollicitudine Cellerariatus
Heisterbacensis consumasset: Fratrum amator,
et pauperum consolator
Anima eius requiescat in pace.
Urk.: 1695-150R02
+Datum: 22.07.1695
Bem. : Anno 1695 22 July obdormivit
in Dno
Honesta Matrona Anna Catharina Emertz
uxor Dno Petri Sellnecker, Soror germana
confratris nostri Andreae Emertz Cuius
anima requiescat in pace.
Urk.: 1666-151R01
+Datum: 23.07.1666
Bem. : 23 July
obiit Honestus vir Joannes Vechel Civis
Reimbacensis
Parens Adm Rdi P.Gerhardi Vechel Pastoris
in Geistingen
Confris nri, sepultus in Geistingen ante
Crucem majorem lapideam
in Coemeterio, quam praedictus D.Pastor
Ipsi erigi curavit.1666
Urk.: 1734-151R02
+Datum: 23.07.1734
Bem. : Item Anno 1734 hac die obiit
religiosa Virgo
Maria Constantia Hamm professa in monaste-
rio S.Clara Novesii germana soror Patris
Ferdinandi Hamm
Urk.: 1583-153-01
+Datum: 25.07.1583
Bem. : 25 July
Obiit fr.Antonius de Colonia Monachus et
Sacerdos Anno 1583
Pastor in Flertzheim
Urk.: 1575-153-02
+Datum: 25.07.1575
Bem. : Anno Domini 1575 obiit Venerabilis
Dominus Joannes Krechen ex Honneff
huius Monasterii Abbas qui post 6 annorum
gubernationem Regimine se
abdicavit ac in Capitulo sepultus iacet.
Urk.: 1719-153R01
+Datum: 26.07.1719
Bem. : 26 July
Obiit hac die Anno 1719 perhonestus Vir
Joannes Theodorus Dhamen Marcoduranus
Parens Confratris nostri P.Henrici Dhamen
Anima eius requiescat in pace
Urk.: 1498-154R01
+Datum: 27.07.1498
Bem. : 27 July
Obiit fr.Joannes de Hügest?? Cognomento
Heck Sacerdos et
Monachus 1498
(Brunsch: S. 399)
Urk.: 1535-155-01
+Datum: 28.07.1535
Bem. : 28 July
Obiit Rdus Dnus Petrus Heiderman de Drolshagen
Abbas huius
Monrii in Capitulo sepultus 1535 28 July
Urk.: 1658-156-01
+Datum: 29.07.1658
Bem. : 29 July
Obiit Anno 1658 ipsa die S.Petri et Pauli
F.Franciscus
Masuren Diaconus et hostes alias Professus
Monstrii
Pelplinensis in Prussia Regali hic in coemiterio
Sepultus
Urk.: 1519-156R01
+Datum: 30.07.1519
Bem. : 30 July
Obiit fr. Joannes de Kaßell Pastor
in Flerzheim sacerdos
et Monachus 1519
Urk.: 1483-157R01
+Datum: 31.07.1483
Bem. : 31 July
Obiit Anna 1483 fr. Albertus de
Sibergh Diaconus
(Brunsch: S.23, 85, 111, 113, 138, 159,
164, 327, 354, 397, 465)
Urk.: 1519-157R02
+Datum: 31.07.1519
Bem. : Obiit Anno 1519 fr. Joannes
de
Ramerstorff Subprior Sacerdos et
Monachus.
(Brunsch: S.381)
Urk.: 1741-157R03
+Datum: 31.07.1741
Bem. : Anno 1741 obiit eadem die
Rdus Pater
Nivardus Flostorff p.t. Vicarius in Neu-
Statt zelosissimus.
Urk.: 1552-157r01
+Datum: 01.08.1552
Bem. : Augustus
1 Augusti
Obiit fr. Wymar de Colonia dictus Yuckhuys
Sacerdos et
Monachus Confessor in Zyßendorff.
1552
Urk.: 1748-157r02
+Datum: 01.08.1748
Bem. : Obiit die ao 1748 adm R.P.Ferdinandus
a S. [Josepho] <Jacobo>,
alias Bleesen ordinis Carmelitarum Concionator,
ac Successive
Prior germanus Confratris nostri Josephi
Bleesen.
Urk.: 1483-158-01
+Datum: 02.08.1483
Bem. : 2 Augusti
Obiit fr. Wilhelmus de Venlo qndam prior,
confessor vallis gratiae 1483
(Brunsch: S. 100, 101, 306, 381)
Urk.: 1483-158-02
+Datum: 02.08.1483
Bem. : Item fr. Winandus de Winteren,
Capellanus et post Confessor vallis gratiae (Jahr fehlt, auch 1483??)
Urk.: 14??-158R01
+Datum: 03.08.14??
Bem. : 3 Augusti
Obiit fr. Joannes Novitius conversus in
Heisterbach (Jahr fehlt)
Urk.: 1692-159R01
+Datum: 04.08.1692
Bem. : 4 Augusti
Anno 1692 hac die obiit Fr. Nicolaus
Prumrensis Conversus et Coquus noster
Urk.: 1678-161-01
+Datum: 06.08.1678
Bem. : 6ta Augusti
Anno 1678 ipsa die transfigurationis Dni
obiit honestus Vir Antonius Otten Civis
Coloniensis
parens Confratris nostri Marci Otten.
Urk.: 1641-161R01
+Datum: 08.08.1641
Bem. : 8 Augusti
Anno 1641 8 Augusti obiit vir valde honestus
et devotus Antonius
Brewer Horstius Civis et Consul Siburgensis
sepultus in Coemiterio
Monrii nri ante ossarium ipse fuit Pater
fr. Petri Breweri senioris
Conventus qui obiit Anno 1666 7 Marty
Urk.: 1702-161R02
+Datum: 08.08.1702
Bem. : Anno 1702 die 8va Augusti
pie in Dno obdormivit probus
ac devotus adolescens Joannes Franciscus
Heustadt
<Novitius> germanus confratris nostri
Fris Maximiliani Heustadt.
Urk.: 1719-161R03
+Datum: 08.08.1719
Bem. : Anno 1719 die octava Augusti
obiit Bonnae
Honesta et Devota Matrona Maria Kempers
dicta
Reegh Mater Confratris nri P.Hermanni Reegh
Urk.: 1714-162-01
+Datum: 09.08.1714
Bem. : 9 Augusti
Anno 1714 obiit honestissima ac devotissima
Matrona Guddula Schmits relicta vidua
Domini Flors Germana Patris Rei-
neri Schmits.
Urk.: 1519-163-01
+Datum: 10.08.1519
Bem. : 10 Augusti
Obiit Conradus familiaris nr Coquus in
Coquina An:1519
(Brunsch: S. 402)
Urk.: 1677-163-02
+Datum: 10.08.1677
Bem. : Obiit Anno 1667 Joannis Lommersheim
de Colonia Praebendarius
noster Sepultus in parochiali Ecclesia
S.Laurentii in Colonia
Urk.: 1699-163-03
+Datum: 10.08.1699
Bem. : Obiit Anno 1699 praeclarus
Vir ac Dominus D.Edmundus
Schmitz Senator et Mercator Coloniensis
parens
F. Reineri Schmitz cuius aa requiescat
in pace.
Urk.: 1670-163R01
+Datum: 11.08.1670
Bem. : 11 Augusti
Anno 1670 omnibus Ecclesiae Sacramentis
rite praemunitus
diem extremum obiit honestissimus vir ac
Dominus D.Joannes
Theodorus Hamm Consul et Scabinus Lincensis
Parens Clarissimi
confris nri Caesarii Hamm.
Urk.: 1581-164R01
+Datum: 12.08.1581
Bem. : 12 Augusti
Obiit quidam Praebendarius Nr Blasius 1581
Urk.: 1473-165-01
+Datum: 13.08.1473
Bem. : 13 Augusti
Anno Domini 1473 obiit [Venerabilis] Pater
ac Dominus D.Henricus
Abbas in Heisterbach, devotus ordinis et
religionis aemulator, nec non clau-
surae in Monasterio Portae Coeli, vulgo
Schweinheim, piissimus reformator.
(s.Brunsch: S.377, + 1475!)
Urk.: 1519-166R01
+Datum: 15.08.1519
Bem. : 15 Augusti
Obiit fr. Christianus de Dollendorff Sacerdos
et Monachus 1519
Urk.: 1676-167R01
+Datum: 16.08.1676 22.30h
Bem. : 16 Augusti
Anno 1676, 16 Augusti decimam et undecimam
inter noctis
horam post exantlatos aurbissimos dissenteria
dolores animo
patienti; ac summe resignato, omnibusque
Ecclesiae Sacramen-
tis rite praemunitus inter precantes ac
Lytanias devote re-
citantes, ipse ad extremum usque vitae
habitum comprecans,
animam in manus Creatoris sui placidissima
morte con-
signavit Reverendus Dominus Henricus Lapp
Collegi-
atarum Ecclesiarum Ss Cassii et Florentii
Bonnae nec non
Sancti Clementis in Rheindorff Canonicus
Anno 1669
ad Sacri ordinis Confraternitatem solemni
ritu Capitu-
lariter admissus.
Urk.: 1595-168-01
+Datum: 17.08.1595
Bem. : 17 Augusti
Obiit fr. Arnoldus de Kaßell Confessor
in Seyna An: 1595
Urk.: 1519-169-01
+Datum: 18.08.1519
Bem. : 18 Augusti
Obiit Hermannus Lints (Cruts?, Leuts?)
de Friestorff Ao 1519 qui legavit nobis 10 Marcas
Urk.: 1526-170R01
+Datum: 20.08.1526
Bem. : 20 Augusti
Obiit Fr.Joannes Droylshagen Sacerdos et
Monachuas 1526
Urk.: 1705-170R02
+Datum: 20.08.1705
Bem. : Anno reparatae salutis 1705
ipsa Stmo P.N.Bernardo Sacra
post octo dierum infirmitatem extinquitur
R.D.Godefridus
Wintz, anno aetatis suaae 48 prof 28 sacerd
21 Loci huius professus
et in binam vicem Supprior, ac Monialium
in Porta coeli
vulgo Schweinheim et aula S.Petri vulgo
- Blatzheim
Successive Confessor Zelosissimus in quintesimo?
loco sepultus
requiescit ut speramus in pace amen.
Urk.: 1734-171-01
+Datum: 21.08.1734
Bem. : 21 Augusti
obiit Pater Stephanus Jannards Zelosus
Pastor
in Flertzheim 1734
Urk.: 1???-172R01
+Datum: 23.08.1???
Bem. : 23 Augusti
Obiit Rolandus cum filio Joanne Oppidanus
in Flertzheim qui contulit nobis
in obitu suo Malderum Siliginis. Item Johan
Schwartz in Flertzheim qui in
dedit nobis mald: siliginis. Item Rabaoth
et Kunegundis uxor eius qui ad
fraternitatem ordinis dederunt mald:silig.
Item Remboalt de Flertzheim
dedit nobis habitatione suam pro fraternitate
ordinis.
Urk.: 1690-172R02
+Datum: 23.08.1690
Bem. : Anno 1690 obiit honesta et
devota Matrona Cunigundis
Gressenich vidua Dni Laurentii Westhovens.
Mater Confris
nostri Henrici.
Urk.: 1644-173R01
+Datum: 24.08.1644
Bem. : 24 Augusti
(eine Zeile durchgestrichen)
Anno Domini 1644. 24 Augusti <in festo
S.Bartholomaei> obiit Nonnus Mauritius <p aliqot annos>
Leuchtenbergh, Monasterii huius solertissimus
Cellerarius
Urk.: 1663-173R02
+Datum: 24.08.1663
Bem. : Anno Domini 1663 hac eadem
die pie ac placide in Domino
requievit Nonnus Casparus Kessenius anno
aetatis suae 56
postquam Cellerarii officium in sextum
usque Annum sollicite
administrasset. sepultus in ambitu claustri
prope Ecclesiae introitum.
Urk.: 1597-173R03
+Datum: 24.08.1597
Bem. : Anno Domini 1597 obiit Reverendus
Admodum in Christo
Pater ac Dominus Joannes [Krechen ex Honneff]
á sancto Vito
vigilantissimus huius Monasterii Abbas
in Capitulo sepultus.
posteaquam anno 1566 a Joanne Quadragesimo
2do Abbate Himmenro-
densi, Vicario Generali, et Patre immediato
praevia postulatione ac Electione
Conventus Heisterbacensis in Abbatem constitutus
fuisset.
Urk.: 1736-173R04
+Datum: 24.08.1736
Bem. : Anno Domini 1736 <hac die>
omnibus Ecclesiae Sacramentis
rite praemunita pie et placide obdormivit
in Domino Marcoduri perhonesta Matrona
Maria Elisabetha Dhamens dicta Keller
Mater Confratris nostri Theodori Keller
Cuius anima Requiescat
in pace Amen
Urk.: 1575-174-01
+Datum: 25.08.1575
Bem. : 25 Augusti
(zwei Zeilen durchgestrichen, dann)
Anno Domini 1575 (Rest fehlt)
Urk.: 1750-175-01
+Datum: 26.08.1750
Bem. : 26 Augusti
Anna 1750 die 26 Augusti obiit honesta
virgo Anna
Eva Steeffens ex Gich Neptis confratris
nostri Jois Harts
Urk.: 1730-176R02
+Datum: 28.08.1730
Bem. : Anno 1730
item obiit honesta mulier Maria Catharina Cremers dicta
Raderschats soror Confratrum nostrorum P. Wilhelmi
et P. Bartholomaei Raderschat. horum Mater Mag-
dalena Raderschats dicta Pütz obiit Ao 1741
Urk.: 1758-176R03
+Datum: 28.08.1758
Bem. : Obiit Anno 1758 Perhonestus vir
Joannes Otten Parens Confris nri Petri Otten.
Urk.: 1???-177-01
+Datum: 29.08.1???
Bem. : 29 Augusti
Obiit Arnoldus Streiffen et Ailidis uxor eius et filii eorum
pro quibus r???
est ad fraternitatem vacca.
Urk.: 1704-177-02
+Datum: 29.08.1704
Bem. : Anno Reparatae Salutis 1704 ipsa Sanctissimo P.N.
Bernardo Sacra, dum pro Celebrandis Missae Solemniis
Sacris paramentis indueretur, Apoplexia insperate tactus
Catharro Suffocativo ex post iterato obruitur, ac tandem
post decem dierum acutissimos cum exemplari patientia
perpessos dolores, cum plenissima in DEUM resignatione, om-
nibus Ecclesiae Sacramentis mature praemunitus inter
adstantium filiorum preces et Uberiores lacrymas 29
Augusti circa nonam Vespertinam sibi semper prae-
sentissimus nobis, heu!, cito nimis vivere desiit
Reverendissimus et Amplissimus Dominus D.Nivardus
Wirotte, Vallis S.Petri, vulgo Heisterbach, S.Ordinis
Cisterciensis, dum viveret, Abbas dignissimus, ac
vere sollicitus Pater; postquam aetatis 57mum
(177R) religiosae Professionis 38vum, Sacerdotii 32dum, et Abba-
tialis regiminis duodecimum cum Summa laude explesset
annum; qui in vita post gravissimos belli tumultus
ac varia inde enata damna, nec non totalem Monasterii
expilationem in Conservandis et Augendis eiusdem bonis
cum felici progressu non tantum fidelem dispensato-
rem, et sollicitum egit Patrem familias, sed insuper
pro promovenda regulari disciplina ac decore Cultus
divini pro Israel ac domo Cisterciensi murum sese
opponens Ceu alter zelosus Phinees indefesse semper
laboravit, ac tandem omnes Veri et Evangelici Pastoris
complens partes forma factus Gregis ex Animo Sincera
humilitate, ac dulcissima in filios adeo excelluit Chari-
tate; ut Eius tanquam Amantissimi Patris memoria
apud nos in desiderio sit, et maneat in benedictione
apud superos vero ut praesentia Ipsius quantocius
fiat in honore, pro filiali observantia, et sincerissimo
affectu dilectissimam Animam Sacrificiis ac precibus V(est)ris
enixius recommendamus, Vestris paria Christianae Chari-
tatis officia promptissime reciprocaturi. Requiescat in pace.
Urk.: 1???-178-01
+Datum: 30.08.1???
Bem. : 30 Augusti
Walraff von Hoetzen? uxor eius et filii eorum, qui dederunt ad
fraternita-
tem albam novam.
Urk.: 1400-178-02
+Datum: 30.08.1400
Bem. : obiit Godeschalcus Münfrardt Sacerdos et Monachus
Ao:1400
(s.Brunsch: S.394)
Urk.: 1???-178R01
+Datum: 31.08.1???
Bem. : 31 Augusti
Ad fraternitatem ordinis nri Johan Streiffler cum uxore sua Trude
Streifflers dederunt pro se suisque haeredibus 4 Marcas Conventui
.. Eleemosyna
Urk.: 1474-179R01
+Datum: 01.09.1474
Bem. : SEPTEMBER
Anno Dni 1474 obiit quidam honestus Johannes Scriptor et famulus
Dni Wilhelmi Abbatis Monrii S.Michaelis in Segburgh qui in
obitu suo legavit Conventui nro ob sui perpetuam memoriam 5 Florenos
Rhenanos.
Urk.: 1726-179R02
+Datum: 01.09.1726
Bem. : Item obiit hac die Anno 1726 Honesta et Devota
Virgo Maria Christina Reckers Tertiaria Fratrumb.Maria
Virginis de Monte Carmelo Neptis Rmi Dni Ferdinandi Abbatis
Urk.: 1411-180-01
+Datum: 02.09.1411
Bem. : 2 Septembris
Obiit Paulus de Colonia Confessor in Boyrbach 1411
(s.Brunsch: S.394)
Urk.: 1532-181-01
+Datum: 03.09.1532
Bem. : 3 Septembris
obiit Fr. Jacobus de Bonna Sacerdos et Monachuas Confessor in
Blaetzheim 1532
Urk.: 1717-181R01
+Datum: 04.09.1717
Bem. : 4
Anno 1717 4ta Septembris obiit Amplissimus Dnus Decanus
Tolpiacensis Joes Wingens avunculus fris Engel-
berti Schmits.
Urk.: 1717-181R02
+Datum: 04.09.1717
Bem. : eodem obiit Anna Gisela Brewers Neptis fati fris
cuius a(nim)a requiescat in pace.
(Jahr fehlt, wahrscheinlich ist mit eodem auch das Jahr gemeint
und mit "fati fratris" Engelbert Schmitz)
Urk.: 1670-182R01
+Datum: 05.09.1670
Bem. : 5 Septembris
Anno Domini 1670 5 7tembris obiit Reverendus Pater Bernardus
Hill, posteaquam parochias in Rheindorff et Burffenich zelose
administrasset atque ad postulationem Domini Abbatis Hemmenradensis
sanctimonialibus in insula Rheni prope Confluentiam a confessionibus
fuisset, cuius animae aeternam quietem impertiatur Deus.
(Hemmenradensis=Himmerod)
Urk.: 1247-183-01
+Datum: 06.09.1247
Bem. : 6 Septembris
Obiit fr. Gerhardus Monachus et Sacerdos germanus Domini Caesarii
Monachus 1247 (s.Brunsch: S.391)
Urk.: 1713-183-02
+Datum: 06.09.1713
Bem. : Anno millesimo supra septingentesimum decimo tertio
<6ta Septembris> obdormivit
in Domino Honestus Vir Wilhelmus Haan laudabilis iudicii melhei-
miensis scabinus parens F.Leonardi Haan aetatis suae 74.
Urk.: 1483-184R01
+Datum: 08.09.1483
Bem. : 8 Septembris
Obiit fr. Gerwinus Confessor in Bürwenigh 1483
(Brunsch: S.307, 398)
Urk.: 1668-184R02
+Datum: 08.09.1668
Bem. : Hac eadem die Anno Domini 1669 pie ac placide in
Domino
defunctus est Nonnus Jacobus Mörstorff sacerdos et Monachus,
ac Senior Anno aetatis suae 70 Professionis 49 sacerdotii 44
in ambitu Claustri sepultus prope Capitulum.
Urk.: 1569-185R01
+Datum: 09.09.1569
Bem. : 9 Septembris
Obiit famulus nr Dionysius de Buckereth Coquus qui suam merce-
dem de sedecim annis fideliter deseruitum nobis totaliter remisit
1569
Urk.: 1724-186-01
+Datum: 10.09.1724
Bem. : 10 Septembris
Anno 1724 Obiit R.P. _ _ _ Speckart Societatio
Jesu, Germanus frater Confratris nostri P.Benedicti
Speckart p.t. Pastoris et Confessarii in Rheindorff.
Urk.: 1461-187-01
+Datum: 11.09.1461
Bem. : 11 Septembris
Obiit P. Hermannus de Berchem dictus Ketzgen Sacerdos
et Monachus Grangiarius in Plittersdorf Ao 1461
(s.Brunsch: S.396)
Urk.: 1721-187-02
+Datum: 11.09.1721
Bem. : 1721 obiit Rdus adm Dnus Joes Wilhelmus Schmits
Canonicus (?tus)alensis in Bacharach sepultus
in Ecclesia Sti Werneri, frater germanus fris
Engelberti Schmits
Urk.: 1527-187R01
+Datum: 12.09.1527
Bem. : 12 Septembris
Obiit Fr. Paulus in Flertzheimb 1527
Urk.: 1749-188R01
+Datum: 13.09.1749
Bem. : 13 Septembris
Hac die 1749 obiit in Dno f. Petrus Büsch
Laicus aetatis 57 profess. 31
Urk.: 1755-188R02
+Datum: 13.09.1755
Bem. : Obiit 1755 Perhonestua matrona Maria
Elisabetha Kamps dicta Kratz mater confris
nri Engelberti Kratz.
Urk.: 1756-189-01
+Datum: 14.09.1756
Bem. : 14 Septembris
Anno 1756 obiit in Ahrweiler perhonestus vir
Laurentius Krupp affinis confris nri Arnoldi
(damit ist wohl Arnold Stemmeler gemeint)
Urk.: 1555-190-01
+Datum: 15.09.1555
Bem. : 15 Septembris
Obiit Henricus Novesiensis Diaconus Confr noster et
Monachus professus 1555
Urk.: 1733-190-02
+Datum: 15.09.1733
Bem. : Item obiit Ao 1733 Reverendus in Xto Pater
Stephanus Jannart Pastor in Flertzheim
aetatis suae 63.
Urk.: 1491-190R01
+Datum: 16.09.1491
Bem. : 19 Septembris
Obiit Fr. Wernerus de Colonia Subdiaconus et Monachus
professus 1491
(Brunsch: S.111, 113, 398)
Urk.: 1497-191R01
+Datum: 17.09.1497
Bem. : 17 Septembris
Obiit Petrus Barbitonsor et familiaris noster [et .....] 1497
(Brunsch: S.117, 402)
Urk.: 1698-191R02
+Datum: 17.09.1698
Bem. : [....] Obiit Henricus familiaris nr [..... ......]
1698
Urk.: 1707-191R03
+Datum: 17.09.1707
Bem. : Obiit hac die Anno 1707 in valle S.Petri R:
P: ac dilectus Confrater, P: Henricus Pfingst=
horn Coloniensis, Senior Conventus: qui in juven=
tute sua colonia in Ecclesia S.Severino Sacra,
Canonicatum adeptus, ac presbyter ordinatus,
biennio post resignavit; eligens magis Deo sese
in hoc loco per Sacram professionem adjungere,
quam Saecularibus frui honoribus. obiit anno aeta=
tis 72, profess: 47, Sacerdotii 48, in ambitu
sepultus.
Urk.: 1757-191R04
+Datum: 17.09.1757
Bem. : Obiit Anno 1757 Perhonestus Vir Petrus
Stephanus Kruchen Patruus confris nri
Andreae Kruchen, arboris cadentis mole oppressus.
Urk.: 1497-192-01
+Datum: 18.09.1497
Bem. : 18 Septembris
Obiit Joannes familiaris nr et junior copuus 1497
(Brunsch: S.402)
Urk.: 1415-194-01
+Datum: 20.09.1415
Bem. : 20 Septembris
Obiit Fr. Theodoricus de Colonia Ao 1415 Confessor vallis
gratiae. (s.Brunsch: S.394)
Urk.: 1497-194-02
+Datum: 20.09.1497
Bem. : Obiit Petrus de Juliaco artium Magister Informator
Fra=
trum nostrorum qui legavit nobis in extremis suis oes libros
suos valentes 30 florenis Ao 1497
(Brunsch: S.113, 143, 165, 399)
Urk.: 1574-195-01
+Datum: 21.09.1574
Bem. : 21 Septembris
Obiit venerabilis Dns Joannes Schwipriß Canonicus in Ca=
pitolio ac Vicarius Ecclesiae maioris Coloniensis Ao 15[4]74
Urk.: 1689-195-02
+Datum: 21.09.1689
Bem. : Anno 1689 21 7tembris obiit adm Rdus D. Franciscus
Weber Ss Thlia Lector Mnrii Sweinheimensis Confessarius
[....... dicti Loci] regularis Clausurae ibidem Introducta Zelosus
vir ob rarae virtutis et cruditionis [memoria] merita aeterna
memoria
dignus hic sepultus
Urk.: 1743-195-03
+Datum: 21.09.1743
Bem. : anno 1743 obiit Rdus P.Joannes Fridericus Prott
in Ecclesia Heisterbacensi Concionator Domini-
calis.
Urk.: 1???-195R01
+Datum: 22.09.1???
Bem. : 22 Septembris
Obiit F. Hendricus de Cassel Sacerdos et Monachus Superia
Urk.: 1664-195R02
+Datum: 22.09.1664
Bem. : Obiit Ao 1664 sept.22. Fr. Joannes Strasfeldt Refec-
torarius Ao aetatis 36 Profess 14 Sacerdotii 11 in
ambitu Claustri versus introitum Ecclesiae sepultus
Urk.: 1562-196R01
+Datum: 23.09.1562
Bem. : 23 Septembris
Obiit Conradus Bloenigten Novesiensis Pastor in
Flertzheim Sacerdos et Monachus qui dedit Monasterio
nostro 1400 daleros ex patrimonio Ao 1562
Urk.: 1581-196R02
+Datum: 23.09.1581
Bem. : Obiit Meister Johan von Gulich civis Bonnensis
qui dedit nobis praetiosum Rosarium Ao 1581
Urk.: 1582-196R03
+Datum: 23.09.1582
Bem. : Obiit Fr. Joannes Lintz Supprior et Custos Ao 1582
Urk.: 1666-197-01
+Datum: 24.09.1666
Bem. : 24 Septembris
Anno 1666 obiit Honestus ac honoratus Vir
Joannes Hansen de Steinen [...... .......]
[...... .........] confratris nostri
Malachiae parens cuius aia perennem requiem
misericors Deus Largiatur Amen
Urk.: 1641-197-02
+Datum: 24.09.1641
Bem. : Anno 1641 obiit R.P.Joannes Heimbach Confessarius
in porta coeli.
Urk.: 1726-197-03
+Datum: 24.09.1726
Bem. : Item obiit Anno Dni 1726 Honoratus vir Dnus Gerhardus
Recker Civis Coloniensis Affinis Rmi Dni Ferdinandi Abbatis
qui in extremis legavit Ecclesia nostra Centum Imperiales.
Urk.: 167?-199R01
+Datum: 27.09.167?
Bem. : 27 Septemb.
Anno 16 Obiit honesta ac Devota Matrona Sibilla Hontum,
dicta
Oedinghoven Mater Confris nri P.Bernardi Oedinghoven Confessarii
et Pastoris in Rheindorff, quae dum viveret in sui memoriam Ecclesiae
nr.
dedit 50 Imperiales, Calicem Argenteum in auratum, Ampullas quoque
ar-
genteas inauratas cum scutella argentea. Reqescat in pace
(Da ihr Mann 1675 und ihr Sohn 1679 sterben, muß sie dazwischen
verstorben sein. siehe auch 167?-245-01)
Urk.: 1???-200-01
+Datum: 28.09.1???
Bem. : 28 Septemb.
Obiit Theodoricus coquus noster Videlicet 3 Abbatum
sibi Vicissim succedentium qui omnia bona sua perVida
Dispositione nobis delegavit
Urk.: 1710-200-02
+Datum: 28.09.1710
Bem. : Anno 1710 obiit Honestus et spectabilis
Dominus Matthias Wermeskirchen civis
et senator Coloniensis Affinis F: Henrici
Westhoven